Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Wisdom 18

The Wisdom of Solomon

Return to Index

Chapter 19

1

 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum 


2

 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti 


3

 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur 


4

 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant 


5

 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent 


6

 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi 


7

 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio 


8

 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra 


9

 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos 


10

 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum 


11

 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis 


12

 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias 


13

 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant 


14

 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos 


15

 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus 


16

 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat 


17

 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu 


18

 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant 


19

 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur 


2nd Psalms 1

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: