Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Philippians 4

The Epistle of Paul the Apostle to the Colossians

Return to Index

Chapter 1

1

 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater 


2

 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro 


3

 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes 


4

 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 


5

 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii 


6

 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 


7

 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu 


8

 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu 


9

 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali 


10

 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei 


11

 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio 


12

 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine 


13

 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 


14

 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum 


15

 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae 


16

 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 


17

 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant 


18

 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens 


19

 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare 


20

 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 


21

 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 


22

 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 


23

 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister 


24

 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia 


25

 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei 


26

 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius 


27

 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae 


28

 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu 


29

 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute 


Colossians 2

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: