Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Chronicles 17

The First Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 18

1

 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim 


2

 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera 


3

 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten 


4

 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi 


5

 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 


6

 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat 


7

 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 


8

 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea 


9

 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba 


10

 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 


11

 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech 


12

 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia 


13

 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat 


14

 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 


15

 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis 


16

 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba 


17

 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis 


1st Chronicles 19

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: