Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 24

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 25

1

 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis 


2

 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus 


3

 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus 


4

 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas 


5

 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui 


6

 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel 


7

 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere 


8

 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere 


9

 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui 


10

 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati 


11

 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius 


12

 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia 


13

 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus 


14

 nec erit in domo tua modius maior et minor 


15

 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi 


16

 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam 


17

 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto 


18

 quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum 


19

 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris 


Deuteronomy 26

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: